Mosaico decorativo

Fondare 583 Risultati per: Apu

  • inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus (Liber Genesis 3, 15)

  • tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (Liber Genesis 6, 21)

  • cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam (Liber Genesis 8, 17)

  • et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis (Liber Genesis 12, 15)

  • surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee (Liber Genesis 21, 14)

  • advena sum et peregrinus apud vos date mihi jus sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum (Liber Genesis 23, 4)

  • audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23, 6)

  • dixitque ad eos si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor (Liber Genesis 23, 8)

  • necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (Liber Genesis 24, 15)

  • et addidit dicens palearum quoque et fæni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum (Liber Genesis 24, 25)

  • dum hæc mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et ajo ad eam da mihi paululum bibere (Liber Genesis 24, 45)

  • responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina