Fondare 11555 Risultati per: Ad
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)
at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus (Liber Numeri 21, 2)
exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)
profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)
quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum (Liber Numeri 21, 6)
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet (Liber Numeri 21, 8)
et inde moventes venerunt ad torrentem Zared (Liber Numeri 21, 12)
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam (Liber Numeri 21, 16)
misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens (Liber Numeri 21, 21)
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)