Mosaico decorativo

Encontrados 11555 resultados para: Ad

  • quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)

  • at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus (Liber Numeri 21, 2)

  • exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum (Liber Numeri 21, 6)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)

  • et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet (Liber Numeri 21, 8)

  • et inde moventes venerunt ad torrentem Zared (Liber Numeri 21, 12)

  • ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam (Liber Numeri 21, 16)

  • misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens (Liber Numeri 21, 21)

  • obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)

  • a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina