Fondare 11555 Risultati per: Ad
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere (Liber Numeri 22, 23)
quem videns asina junxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat (Liber Numeri 22, 25)
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit (Liber Numeri 22, 26)
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem (Liber Numeri 22, 29)
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram (Liber Numeri 22, 31)
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar (Liber Numeri 22, 34)
ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus (Liber Numeri 22, 35)
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo (Liber Numeri 22, 37)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera (Liber Numeri 22, 40)
mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi (Liber Numeri 22, 41)