1. respondens autem Baldad Suites dixit

2. potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

3. numquid est numerus militum ejus et super quem non surget lumen illius

4. numquid justificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

5. ecce etiam luna non splendet et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus

6. quanto magis homo putredo et filius hominis vermis





“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina