Liber Iob, 14
1. homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
2. quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
3. et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium
4. quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
5. breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt
6. recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus
7. lignum habet spem si præcisum fuerit rursum virescit et rami ejus pullulant
8. si senuerit in terra radix ejus et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
9. ad odorem aquæ germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
10. homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quæso est
11. quomodo si recedant aquæ de mari et fluvius vacuefactus arescat
12. sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur cælum non evigilabit nec consurget de somno suo
13. quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
14. putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
15. vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
16. tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
17. signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
18. mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
19. lapides excavant aquæ et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
20. roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem ejus et emittes eum
21. sive nobiles fuerint filii ejus sive ignobiles non intelleget
22. attamen caro ejus dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit