Mosaico decorativo

1. commendo autem vobis Phœbem sororem nostram quæ est in ministerio ecclesiæ quæ est Cenchris

1. Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,

2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.

3. salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Jesu

3. Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,

4. qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium

4. qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium;

5. et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephænetum dilectum mihi qui est primitivus Asiæ in Christo

5. et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.

6. salutate Mariam quæ multum laboravit in vobis

6. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.

7. salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

7. Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.

8. salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

8. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.

9. salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

9. Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.

10. salutate Apellen probum in Christo

10. Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.

11. salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

11. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.

12. salutate Tryfenam et Tryfosam quæ laborant in Domino salutate Persidam carissimam quæ multum laboravit in Domino

12. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.

13. salutate Rufum electum in Domino et matrem ejus et meam

13. Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.

14. salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

14. Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.

15. salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

15. Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.

16. salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiæ Christi

16. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.

17. rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

17. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

18. hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

18. huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

19. vestra enim obœdientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

19. Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.

20. Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum

20. Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.

21. salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Jason et Sosipater cognati mei

21. Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.

22. saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

22. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.

23. salutat vos Gajus hospes meus et universæ ecclesiæ salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

23. Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.

24. []

24. Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,

25. ei autem qui potens est vos confirmare juxta evangelium meum et prædicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti

25. []

26. quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus cognito

26. manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,

27. solo sapienti Deo per Jesum Christum cui honor in sæcula sæculorum amen

27. soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.