Mosaico decorativo

1. dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

1. Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.

2. non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël

2. Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:

3. Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam

3. “Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam”.

4. sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

4. Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”.

5. sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt

5. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.

6. si autem gratia non ex operibus alioquin gratia jam non est gratia

6.

7. quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt

7. Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,

8. sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

8. sicut scriptum est: “Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem”.

9. et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

9. Et David dicit: “Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis.

10. obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

10. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva!”.

11. dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur

11. Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.

12. quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi et deminutio eorum divitiæ gentium quanto magis plenitudo eorum

12. Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!

13. vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

13. Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,

14. si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

14. si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.

15. si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quæ adsumptio nisi vita ex mortuis

15. Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?

16. quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

16. Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.

17. quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivæ factus es

17. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,

18. noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

18. noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.

19. dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

19. Dices ergo: “Fracti sunt rami, ut ego inserar”.

20. bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

20. Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:

21. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

21. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.

22. vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

22. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23. sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

23. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!

24. nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suæ olivæ

24. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.

25. nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret

25. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26. et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob

26. et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob;

27. et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

27. et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum”.

28. secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

28. Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;

29. sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei

29. sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!

30. sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

30. Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,

31. ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

31. ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.

32. conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

32. Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!

33. o altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei quam inconprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus

33. O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!

34. quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit

34. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?

35. aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

35. Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

36. quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in sæcula amen

36. Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.