Talált 2334 Eredmények: Enim
ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit (Liber Isaiae 54, 3)
noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius (Liber Isaiae 54, 4)
montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)
non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ neque viæ vestræ viæ meæ dicit Dominus (Liber Isaiae 55, 8)
justus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiæ colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiæ collectus est justus (Liber Isaiae 57, 1)
non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)
manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur (Liber Isaiae 59, 3)
multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)
et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)
gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur (Liber Isaiae 60, 12)