Liber Iosue, 13
1. Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa
2. omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
3. a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
4. ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
5. ejusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
6. omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi
7. et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse
8. cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam
9. ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
10. et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
11. et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca
12. omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13. nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem
14. tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi
15. dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas
16. fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba
17. et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18. Jessa et Cedmoth et Mepheeth
19. Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
20. Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
21. omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ
22. et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis
23. factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
24. deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est
25. terminus Jazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terræ filiorum Ammon usque ad Arœr quæ est contra Rabba
26. et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir
27. in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam
28. hæc est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villæ earum
29. dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem
30. cujus hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida
31. et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas
32. hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
33. tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi