Liber Iob, 41
1. non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
2. quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quæ sub cælo sunt mea sunt
3. non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
4. quis revelavit faciem indumenti ejus et in medium oris ejus quis intrabit
5. portas vultus ejus quis aperiet per gyrum dentium ejus formido
6. corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
7. una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
8. una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
9. sternutatio ejus splendor ignis et oculi ejus ut palpebræ diluculi
10. de ore ejus lampades procedunt sicut tædæ ignis accensæ
11. de naribus ejus procedit fumus sicut ollæ succensæ atque ferventis
12. halitus ejus prunas ardere facit et flamma de ore ejus egreditur
13. in collo ejus morabitur fortitudo et faciem ejus præcedet egestas
14. membra carnium ejus coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
15. cor ejus indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
16. cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
17. cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
18. reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum æs
19. non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundæ
20. quasi stipulam æstimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
21. sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
22. fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
23. post eum lucebit semita æstimabit abyssum quasi senescentem
24. non est super terram potestas quæ conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
25. omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiæ