Liber Iob, 33
1. audi igitur Job eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2. ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3. simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
4. spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5. si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6. ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
7. verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
8. dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9. mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
10. quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
11. posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12. hoc est ergo in quo non es justificatus respondebo tibi quia major sit Deus homine
13. adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
14. semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15. per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16. tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
17. ut avertat hominem ab his quæ facit et liberet eum de superbia
18. eruens animam ejus a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
19. increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa ejus marcescere facit
20. abominabilis ei fit in vita sua panis et animæ illius cibus ante desiderabilis
21. tabescet caro ejus et ossa quæ tecta fuerant nudabuntur
22. adpropinquabit corruptioni anima ejus et vita illius mortiferis
23. si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis æquitatem
24. miserebitur ejus et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
25. consumpta est caro ejus a suppliciis revertatur ad dies adulescentiæ suæ
26. deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem ejus in jubilo et reddet homini justitiam suam
27. respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
28. liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
29. ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30. ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
31. adtende Job et audi me et tace dum ego loquar
32. si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere justum
33. quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam