Liber I Paralipomenon, 24
1. porro filiis Aaron hæ partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2. mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3. et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
4. inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5. porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6. descripsitque eos Semejas filius Nathanaël scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quæ ceteris præerat Eleazar et alteram domum quæ sub se habebat ceteros Ithamar
7. exivit autem sors prima Jojarib secunda Jedejæ
8. tertia Arim quarta Seorim
9. quinta Melchia sexta Maiman
10. septima Accos octava Abia
11. nona Hiesu decima Sechenia
12. undecima Eliasib duodecima Jacim
13. tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14. quintadecima Belga sextadecima Emmer
15. septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16. nonadecima Phetheja vicesima Jezecel
17. vicesima prima Jachin vicesima secunda Gamul
18. vicesima tertia Dalajau vicesima quarta Mazziau
19. hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël
20. porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subaël et filiis Subaël Jedeja
21. de filiis quoque Roobiæ princeps Jesias
22. Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Jaath
23. filiusque ejus Jeriahu Amarias secundus Jazihel tertius Jecmaam quartus
24. filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25. frater Micha Jesia filiusque Jesiæ Zaccharias
26. filii Merari Mooli et Musi filius Joziau Benno
27. filius quoque Merari Oziau et Sœm et Zacchur et Hebri
28. porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29. filius vero Cis Jerahemel
30. filii Musi Mooli Eder et Jerimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31. miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat