Liber Genesis, 21
1. visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est
2. concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus
3. vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4. et circumcidit eum octavo die sicut præceperat ei Deus
5. cum centum esset annorum hac quippe ætate patris natus est Isaac
6. dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7. rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei jam seni
8. crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus
9. cumque vidisset Sarra filium Agar Ægyptiæ ludentem dixit ad Abraham
10. eice ancillam hanc et filium ejus non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac
11. dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12. cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen
13. sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14. surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15. cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quæ ibi erant
16. et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17. exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18. surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19. aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20. et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est juvenis sagittarius
21. habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti
22. eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis
23. jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena
24. dixitque Abraham ego jurabo
25. et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerant servi illius
26. respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie
27. tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo fœdus
28. et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29. cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnæ istæ quas stare fecisti seorsum
30. at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31. idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque juraverunt
32. et inierunt fœdus pro puteo Juramenti
33. surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni
34. et fuit colonus terræ Philisthinorum diebus multis