Evangelium secundum Lucam, 19
1. et ingressus perambulabat Hiericho
2. et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3. et quærebat videre Jesum quis esset et non poterat præ turba quia statura pusillus erat
4. et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
5. et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
6. et festinans descendit et excepit illum gaudens
7. et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
8. stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9. ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ
10. venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat
11. hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12. dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13. vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14. cives autem ejus oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15. et factum est ut rediret accepto regno et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16. venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17. et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18. et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19. et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20. et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21. timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22. dicit ei de ore tuo te judico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24. et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25. et dixerunt ei domine habet decem mnas
26. dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27. verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28. et his dictis præcedebat ascendens in Hierosolyma
29. et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30. dicens ite in castellum quod contra est in quod intrœuntes invenietis pullum asinæ alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
31. et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam ejus desiderat
32. abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33. solventibus autem illis pullum dixerunt domini ejus ad illos quid solvitis pullum
34. at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35. et duxerunt illum ad Jesum et jactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Jesum
36. eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37. et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38. dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in cælo et gloria in excelsis
39. et quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40. quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41. et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42. quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43. quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44. ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ
45. et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes
46. dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47. et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere
48. et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum