Evangelium secundum Ioannem, 11
1. erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus
2. Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur
3. miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
4. audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5. diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum
6. ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7. deinde post hæc dicit discipulis suis eamus in Judæam iterum
8. dicunt ei discipuli rabbi nunc quærebant te Judæi lapidare et iterum vadis illuc
9. respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt
10. si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11. hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
12. dixerunt ergo discipuli ejus Domine si dormit salvus erit
13. dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14. tunc ergo dixit eis Jesus manifeste Lazarus mortuus est
15. et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
16. dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17. venit itaque Jesus et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem
18. erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
19. multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
21. dixit ergo Martha ad Jesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23. dicit illi Jesus resurget frater tuus
24. dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25. dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26. et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum credis hoc
27. ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28. et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
29. illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30. nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31. Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32. Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33. Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34. et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
35. et lacrimatus est Jesus
36. dixerunt ergo Judæi ecce quomodo amabat eum
37. quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur
38. Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39. ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est
40. dicit ei Jesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41. tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42. ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43. hæc cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44. et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Jesus eis solvite eum et sinite abire
45. multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit crediderunt in eum
46. quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos et dixerunt eis quæ fecit Jesus
47. collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
48. si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49. unus autem ex ipsis Cajaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
50. nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
51. hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente
52. et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
53. ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
55. proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56. quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57. dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum