Epistula ad Hebraeos, 10
1. umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
2. alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4. inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
5. ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
6. holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7. tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
8. superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur
9. tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10. in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu in semel
11. et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata
12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
13. de cetero expectans donec ponantur inimici ejus scabillum pedum ejus
14. una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
15. contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
16. hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
17. et peccatorum et iniquitatium eorum jam non recordabor amplius
18. ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato
19. habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
20. quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
21. et sacerdotem magnum super domum Dei
22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
23. teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
24. et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
25. non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
26. voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia
27. terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios
28. irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit
30. scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum
31. horrendum est incidere in manus Dei viventis
32. rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
33. et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
34. nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
35. nolite itaque amittere confidentiam vestram quæ magnam habet remunerationem
36. patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
37. adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
38. justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ
39. nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animæ