1. post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim

2. et judicavit Israël viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir

3. huic successit Jair Galaadites qui judicavit Israël per viginti et duos annos

4. habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad

5. mortuusque est Jair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon

6. filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum

7. contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon

8. adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad

9. in tantum ut filii Ammon Jordane transmisso vastarent Judam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israël nimis

10. et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim

11. quibus locutus est Dominus numquid non Ægyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim

12. Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum

13. et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem

14. ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiæ

15. dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos

16. quæ dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum

17. itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt

18. dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad





“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina