1. locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël reversi castrametentur e regione Phiahiroth quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu ejus castra ponetis super mare

3. dicturusque est Pharao super filiis Israël coartati sunt in terra conclusit eos desertum

4. et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

5. et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis

6. junxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

7. tulitque sescentos currus electos quicquid in Ægypto curruum fuit et duces totius exercitus

8. induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa

9. cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon

10. cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

11. et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto

12. nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes recede a nobis ut serviamus Ægyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine

13. et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum

14. Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

15. dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur

16. tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum

17. ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu ejus in curribus et in equitibus illius

18. et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus ejus

19. tollensque se angelus Dei qui præcedebat castra Israël abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

20. stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent

21. cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua

22. et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva

23. persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris

24. jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum

25. et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Ægyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos

26. et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum

27. cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

28. reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

29. filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris

30. liberavitque Dominus in die illo Israël de manu Ægyptiorum

31. et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina