1. mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai

2. nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis

3. Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël

4. vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi

5. si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

6. et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël

7. venit Moses et convocatis majoribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus

8. responditque universus populus simul cuncta quæ locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

9. ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum

10. qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

11. et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai

12. constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur

13. manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur jaculis sive jumentum fuerit sive homo non vivet cum cœperit clangere bucina tunc ascendant in montem

14. descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua

15. ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris

16. jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris

17. cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis

18. totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

19. et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

20. descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen ejus quo cum ascendisset

21. dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo

22. sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos

23. dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum

24. cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos

25. descendit Moses ad populum et omnia narravit eis





“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina