Mosaico decorativo

1. hæc quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho

1. Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:

2. præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis

2. “Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,

3. urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac jumentis

3. ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;

4. quæ a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

4. quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.

5. contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga æquali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

5. Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.

6. de ipsis autem oppidis quæ Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

6. De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,

7. id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

7. id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.

8. ipsæque urbes quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli juxta mensuram hereditatis suæ dabunt oppida Levitis

8. Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis”.

9. ait Dominus ad Mosen

9. Ait Dominus ad Moysen:

10. loquere filiis Israël et dices ad eos quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan

10. “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,

11. decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

11. eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;

12. in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur

12. erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.

13. de ipsis autem urbibus quæ ad fugitivorum subsidia separantur

13. De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,

14. tres erunt trans Jordanem et tres in terra Chanaan

14. tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,

15. tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

15. tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.

16. si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

16. Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.

17. si lapidem jecerit et ictus occubuerit similiter punietur

17. Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.

18. si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

18. Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.

19. propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

19. Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.

20. si per odium quis hominem inpulerit vel jecerit quippiam in eum per insidias

20. Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

21. aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum jugulabit

21. aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.

22. quod si fortuito et absque odio

22. Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,

23. et inimicitiis quicquam horum fecerit

23. vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,

24. et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata

24. iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas

25. liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

25. et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

26. si interfector extra fines urbium quæ exulibus deputatæ sunt

26. Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,

27. fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

27. et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;

28. debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

28. debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.

29. hæc sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

29. Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.

30. homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

30. Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.

31. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

31. Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.

32. exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

32. Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.

33. ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

33. Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.

34. atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël

34. Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel”.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras