Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Ægypti mense primo dicens

1. Locutus est Dominus ad Moy sen in deserto Sinai anno secun do, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens:

2. faciant filii Israël phase in tempore suo

2. “Faciant filii Israel Pascha in tempore suo

3. quartadecima die mensis hujus ad vesperam juxta omnes cærimonias et justificationes ejus

3. quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia praecepta et iustificationes eius”.

4. præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase

4. Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha.

5. qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël

5. Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.

6. ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron

6. Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron

7. dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israël

7. dixerunt ei: “Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?”.

8. quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis

8. Quibus respondit Moyses: “State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis”.

9. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

9. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

10. loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

10. “Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino

11. mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

11. in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud,

12. non relinquent ex eo quippiam usque mane et os ejus non confringent omnem ritum phase observabunt

12. non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt.

13. si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

13. Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.

14. peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ

14. Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”.

15. igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane

15. Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane.

16. sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis

16. Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.

17. cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israël et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur

17. Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.

18. ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco

18. Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco.

19. et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur

19. Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur;

20. quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant

20. si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant.

21. si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

21. Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.

22. si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra

22. Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra.

23. per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi

23. Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras