Liber Numeri, 7
1. factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa ejus
1. Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,
2. obtulerunt principes Israël et capita familiarum qui erant per singulas tribus præfecti eorum qui numerati fuerant
2. obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,
3. munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
3. munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.
4. ait autem Dominus ad Mosen
4. Ait autem Dominus ad Moysen:
5. suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis juxta ordinem ministerii sui
5. “Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui”.
6. itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
6. Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7. duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson juxta id quod habebant necessarium
7. Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
8. quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
8. Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9. filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
9. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
10. igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
10. Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11. dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
11. Dixitque Dominus ad Moysen: “Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris”.
12. primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Juda
12. Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae.
13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
13. Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,
14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
14. acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,
15. bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
15. bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum
16. hircumque pro peccato
16. hircusque pro peccato;
17. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc est oblatio Naasson filii Aminadab
17. et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.
18. secundo die obtulit Nathanaël filius Suar dux de tribu Isachar
18. Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar
19. acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
19. scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
20. mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
20. acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,
21. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
21. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
22. hircumque pro peccato
22. hircumque pro peccato;
23. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar
23. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24. tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
24. Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
25. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
25. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
26. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
26. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
27. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
27. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
28. hircumque pro peccato
28. hircumque pro peccato;
29. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc est oblatio Heliab filii Helon
29. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.
30. die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
30. Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur
31. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
31. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
32. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
32. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
33. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
33. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
34. hircumque pro peccato
34. hircumque pro peccato;
35. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Helisur filii Sedeur
35. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36. die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
36. Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
37. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
37. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
38. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
38. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
39. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
39. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
40. hircumque pro peccato
40. hircumque pro peccato;
41. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
41. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42. die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
42. Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel
43. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
43. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
44. mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
44. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
45. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
45. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
46. hircumque pro peccato
46. hircumque pro peccato;
47. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
47. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.
48. die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
48. Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
49. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
49. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
50. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
50. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
51. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
51. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
52. hircumque pro peccato
52. hircumque pro peccato;
53. et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Helisama filii Ammiud
53. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54. die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
54. Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
55. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
55. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
56. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
56. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
57. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
57. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
58. hircumque pro peccato
58. hircumque pro peccato;
59. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
59. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60. die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
60. Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
61. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
61. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
62. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
62. et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
63. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
63. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
64. hircumque pro peccato
64. hircumque pro peccato;
65. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
65. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66. die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
66. Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai
67. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
67. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
68. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
68. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
69. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
69. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
70. hircumque pro peccato
70. hircumque pro peccato;
71. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
71. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72. die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
72. Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran
73. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
73. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
74. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
74. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
75. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
75. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
76. hircumque pro peccato
76. hircumque pro peccato;
77. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
77. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78. die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
78. Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan
79. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
79. obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,
80. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
80. acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
81. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
81. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
82. hircumque pro peccato
82. hircumque pro peccato;
83. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Achira filii Henan
83. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84. hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialæ argenteæ duodecim mortariola aurea duodecim
84. Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
85. ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
85. ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;
86. mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
86. acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;
87. boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
87. omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.
88. hostiæ pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta hæc oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
88. In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89. cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
89. Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
