Die Psalmen, 113
1. Halleluja! Lobet, ihr Knechte des Herrn, / lobt den Namen des Herrn!
1. Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2. Der Name des Herrn sei gepriesen / von nun an bis in Ewigkeit.
2. facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
3. Vom Aufgang der Sonne bis zum Untergang / sei der Name des Herrn gelobt.
3. Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
4. Der Herr ist erhaben über alle Völker, / seine Herrlichkeit überragt die Himmel.
4. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5. Wer gleicht dem Herrn, unserm Gott, / im Himmel und auf Erden,
5. Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6. ihm, der in der Höhe thront, / der hinabschaut in die Tiefe,
6. montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7. der den Schwachen aus dem Staub emporhebt / und den Armen erhöht, der im Schmutz liegt?
7. A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8. Er gibt ihm einen Sitz bei den Edlen, / bei den Edlen seines Volkes.
8. qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9. Die Frau, die kinderlos war, lässt er im Hause wohnen; / sie wird Mutter und freut sich an ihren Kindern. / Halleluja!
9. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10.
10. super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11.
11. Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
12.
12. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13.
13. Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
14.
14. Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
15.
15. Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
16.
16. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17.
17. Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
18.
18. Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
19.
19. Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20.
20. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
21.
21. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22.
22. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23.
23. Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
24.
24. Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
25.
25. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26.
26. sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.