Fundar 97 Resultados para: solus

  • sin autem in agro reppererit vir puellam quæ desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus (Liber Deuteronomii 22, 25)

  • Dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus (Liber Deuteronomii 32, 12)

  • videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore (Liber Deuteronomii 33, 28)

  • nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)

  • ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno (Liber Iudicum 3, 20)

  • sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus (Liber Iudicum 7, 10)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum ejus super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem (Liber I Samuelis 5, 5)

  • vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias (Liber I Samuelis 10, 19)

  • venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum (Liber I Samuelis 21, 1)

  • respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)

  • nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina