Fundar 97 Resultados para: solus

  • et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore ejus properante autem illo et accedente propius (Liber II Samuelis 18, 25)

  • vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius (Liber II Samuelis 18, 26)

  • tu audies in cælo in loco habitationis tuæ et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor ejus quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum (Liber I Regum 8, 39)

  • et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam (Liber I Regum 14, 13)

  • et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)

  • at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)

  • et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 14)

  • tu enim ipse audisti quæ fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari (Liber II Regum 19, 11)

  • et oravit in conspectu ejus dicens Domine Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terræ tu fecisti cælum et terram (Liber II Regum 19, 15)

  • nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)

  • tu exaudi de cælo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum (Liber II Paralipomenon 6, 30)

  • tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina