Fundar 12722 Resultados para: Ut
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari (Liber Exodus 28, 28)
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)
in cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur (Liber Exodus 28, 32)
ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum (Liber Exodus 28, 34)
et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur (Liber Exodus 28, 35)
inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 28, 41)
facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suæ a renibus usque ad femina (Liber Exodus 28, 42)
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini ejus post eum (Liber Exodus 28, 43)
sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos (Liber Exodus 29, 1)
et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes (Liber Exodus 29, 3)
