Fundar 12722 Resultados para: Ut
ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari (Liber Exodus 26, 4)
quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari (Liber Exodus 26, 5)
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt ut unum tabernaculum fiat (Liber Exodus 26, 6)
e quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (Liber Exodus 26, 9)
facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur (Liber Exodus 26, 10)
quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi (Liber Exodus 26, 12)
et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens (Liber Exodus 26, 13)
quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur (Liber Exodus 26, 19)
et erunt simul tabulæ octo bases earum argenteæ sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis (Liber Exodus 26, 25)
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (Liber Exodus 26, 33)
cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud ære (Liber Exodus 27, 2)
et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum (Liber Exodus 27, 7)
