Fundar 506 Resultados para: Tod
et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)
et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuæ messis custodientem nobis (Liber Ieremiae 5, 24)
milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)
unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet (Liber Ieremiae 9, 4)
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)
hæc dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 21)
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 31, 6)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)