Fundar 506 Resultados para: Tod
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1, 27)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
et originali mundo non pepercit sed octavum Nœ justitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens (Epistula II Petri 2, 5)
vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)
qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus (Epistula I Ioannis 3, 22)
hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)
et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes (Apocalypsis Ioannis 2, 26)
et iratus est draco in mulierem et abiit facere prœlium cum reliquis de semine ejus qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Jesu (Apocalypsis Ioannis 12, 17)
hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu (Apocalypsis Ioannis 14, 12)
ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 15)