Fundar 1188 Resultados para: Terra Distributio
pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa (Liber Iudith 3, 14)
tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)
hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum (Liber Iudith 5, 7)
et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra (Liber Iudith 11, 21)
et dixit una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis jacet in terra et caput ipsius non est in illo (Liber Iudith 14, 16)
vir erat in terra Hus nomine Job et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo (Liber Iob 1, 1)
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo (Liber Iob 1, 8)
nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra (Liber Iob 1, 10)
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor (Liber Iob 5, 6)
hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur (Liber Iob 8, 19)
terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est (Liber Iob 9, 24)
