Fundar 1188 Resultados para: Terra Distributio
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Ægypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa hæc mala (Liber II Paralipomenon 7, 22)
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quæ voluit Salomon atque disposuit ædificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ (Liber II Paralipomenon 8, 6)
tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quæ est in terra Edom (Liber II Paralipomenon 8, 17)
dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua (Liber II Paralipomenon 9, 5)
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)
dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem (Liber II Paralipomenon 14, 1)
quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (Liber II Paralipomenon 15, 8)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum (Liber II Paralipomenon 19, 3)
et hilaritate perfusa omnis turba Juda tam sacerdotum et Levitarum quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël proselytorum quoque de terra Israël et habitantium in Juda (Liber II Paralipomenon 30, 25)
et movere non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis cunctamque legem et cærimonias atque judicia per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 33, 8)
cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël reversus est Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 7)
