Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam simul et Græci conquerentes de iniqua nece Oniæ (Liber II Maccabaeorum 4, 36)

  • contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)

  • sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum jacere (Liber II Maccabaeorum 4, 41)

  • et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus (Liber II Maccabaeorum 4, 44)

  • et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi (Liber II Maccabaeorum 4, 45)

  • itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit (Liber II Maccabaeorum 4, 46)

  • et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit (Liber II Maccabaeorum 4, 47)

  • quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt (Liber II Maccabaeorum 4, 49)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum (Liber II Maccabaeorum 5, 1)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina