1. Simon autem prædictus pecuniarum et patriæ delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc et ipse fuisset incentor malorum

2. provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere

3. sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent

4. considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Cœlesyriæ et Fœnicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit

5. non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universæ multitudinis considerans

6. videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua

7. sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium

8. adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta

9. super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere

10. quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit

11. et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat

12. etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephœborum in lupanaribus ponere

13. erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenæ conversationis propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus

14. ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestræ et præbitionis ejus iniustæ et in exercitiis disci

15. et patrios quidem honores nihil habentes græcas glorias optimas arbitrabantur

16. quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta æmulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant

17. in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit

18. cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex præsens esset

19. misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari

20. sed hæc oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremis

21. misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam

22. et magnifice ab Jasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Fœnicen exercitum convertit

23. et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum

24. at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis ejus in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Jasonem talenta argenti trecenta

25. acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens

26. et Jason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem

27. Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat præpositus

28. nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati

29. Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prælatus est Cypris

30. et cum hæc agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinæ regis dono essent dati

31. festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico

32. ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates

33. quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Dafnen

34. unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam

35. ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta

36. sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam simul et Græci conquerentes de iniqua nece Oniæ

37. contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam

38. accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem jubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam pœnam tribuente

39. multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato

40. turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto

41. sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum jacere

42. et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt

43. de his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari

44. et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus

45. et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi

46. itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit

47. et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit

48. cito ergo iniustam pœnam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt

49. quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt

50. Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina