Found 20233 Results for: Re
sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam simul et Græci conquerentes de iniqua nece Oniæ (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam (Liber II Maccabaeorum 4, 37)
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum jacere (Liber II Maccabaeorum 4, 41)
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus (Liber II Maccabaeorum 4, 44)
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi (Liber II Maccabaeorum 4, 45)
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit (Liber II Maccabaeorum 4, 46)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt (Liber II Maccabaeorum 4, 49)
Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum (Liber II Maccabaeorum 5, 1)