Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Joachaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 10, 35)

  • dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)

  • Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (Liber II Regum 11, 1)

  • tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)

  • eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram (Liber II Regum 11, 3)

  • anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • et præcepit illis dicens iste sermo quem facere debetis (Liber II Regum 11, 5)

  • tertia pars vestrum intrœat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quæ est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa (Liber II Regum 11, 6)

  • duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)

  • et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege intrœunte et egrediente (Liber II Regum 11, 8)

  • et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem (Liber II Regum 11, 9)

  • qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina