Fundar 20233 Resultados para: Re
timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)
miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)
cumque venissent litteræ ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezraël (Liber II Regum 10, 7)
venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane (Liber II Regum 10, 8)
cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum justi estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos (Liber II Regum 10, 9)
percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezraël et universos optimates ejus et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiæ (Liber II Regum 10, 11)
et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via (Liber II Regum 10, 12)
invenit fratres Ahaziæ regis Juda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziæ sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginæ (Liber II Regum 10, 13)
qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos jugulaverunt eos in cisterna juxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam (Liber II Regum 10, 14)
cumque abisset inde invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Jonadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)