Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • clypeus fortium ejus ignitus viri exercitus in coccineis igneæ habenæ currus in die præparationis ejus et agitatores consopiti sunt (Prophetia Nahum 2, 3)

  • in itineribus conturbati sunt quadrigæ conlisæ sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia (Prophetia Nahum 2, 4)

  • recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros ejus et præparabitur umbraculum (Prophetia Nahum 2, 5)

  • et Nineve quasi piscina aquarum aquæ ejus ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur (Prophetia Nahum 2, 8)

  • dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollæ (Prophetia Nahum 2, 10)

  • ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat (Prophetia Nahum 2, 11)

  • væ civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina (Prophetia Nahum 3, 1)

  • vox flagelli et vox impetus rotæ et equi frementis et quadrigæ ferventis equitis ascendentis (Prophetia Nahum 3, 2)

  • propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et gratæ et habentis maleficia quæ vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis (Prophetia Nahum 3, 4)

  • ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam (Prophetia Nahum 3, 5)

  • et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quæram consolatorem tibi (Prophetia Nahum 3, 7)

  • numquid melior es ab Alexandria populorum quæ habitat in fluminibus aqua in circuitu ejus cujus divitiæ mare aquæ muri ejus (Prophetia Nahum 3, 8)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina