Talált 20233 Eredmények: Re
clypeus fortium ejus ignitus viri exercitus in coccineis igneæ habenæ currus in die præparationis ejus et agitatores consopiti sunt (Prophetia Nahum 2, 3)
in itineribus conturbati sunt quadrigæ conlisæ sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia (Prophetia Nahum 2, 4)
recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros ejus et præparabitur umbraculum (Prophetia Nahum 2, 5)
et Nineve quasi piscina aquarum aquæ ejus ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur (Prophetia Nahum 2, 8)
dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollæ (Prophetia Nahum 2, 10)
ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat (Prophetia Nahum 2, 11)
væ civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina (Prophetia Nahum 3, 1)
vox flagelli et vox impetus rotæ et equi frementis et quadrigæ ferventis equitis ascendentis (Prophetia Nahum 3, 2)
propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et gratæ et habentis maleficia quæ vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis (Prophetia Nahum 3, 4)
ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam (Prophetia Nahum 3, 5)
et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quæram consolatorem tibi (Prophetia Nahum 3, 7)
numquid melior es ab Alexandria populorum quæ habitat in fluminibus aqua in circuitu ejus cujus divitiæ mare aquæ muri ejus (Prophetia Nahum 3, 8)