Fundar 20233 Resultados para: Re
et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quæres auxilium ab inimico (Prophetia Nahum 3, 11)
ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ devorabit ignis vectes tuos (Prophetia Nahum 3, 13)
aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem (Prophetia Nahum 3, 14)
ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta (Prophetia Nahum 3, 15)
plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sunt cæli bruchus expansus est et avolavit (Prophetia Nahum 3, 16)
dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget (Prophetia Nahum 3, 18)
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper (Prophetia Nahum 3, 19)
quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre præda et iniustitia contra me et factum est judicium et contradictio potentior (Prophetia Habacuc 1, 3)
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)
aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur (Prophetia Habacuc 1, 5)
horribilis et terribilis est ex semet ipsa judicium et onus ejus egredietur (Prophetia Habacuc 1, 7)
leviores pardis equi ejus et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites ejus equites namque ejus de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum (Prophetia Habacuc 1, 8)