Fundar 349 Resultados para: Quos

  • hæc dicit Dominus Deus quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam (Prophetia Ezechielis 22, 14)

  • et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est (Prophetia Ezechielis 23, 7)

  • quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua (Prophetia Ezechielis 23, 28)

  • quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum (Prophetia Ezechielis 23, 37)

  • miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri (Prophetia Ezechielis 23, 40)

  • et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago viri isti contempserunt, rex, decretum tuum deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldæis. (Prophetia Danielis 3, 48)

  • Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum quos volebat, interficiebat et quos volebat, percutiebat et quos volebat, exaltabat et quos volebat, humiliabat. (Prophetia Danielis 5, 19)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina