Fundar 349 Resultados para: Quos

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni (Prophetia Danielis 7, 11)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caëlo, secundum quod factum est in Ierusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos (Prophetia Ioel 2, 25)

  • et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)

  • congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Josaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israël quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt (Prophetia Ioel 3, 2)

  • tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo (Prophetia Michaeae 6, 14)

  • ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 1, 4)

  • et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)

  • et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletæ sunt nuptiæ discumbentium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)

  • quomodo introjit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant (Evangelium secundum Marcum 2, 26)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina