Fundar 349 Resultados para: Quos

  • et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)

  • ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc (Liber Ieremiae 31, 8)

  • et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas (Liber Ieremiae 34, 11)

  • et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ (Liber Ieremiae 34, 16)

  • prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)

  • vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiæ dicens (Liber Ieremiae 36, 27)

  • audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Juchal filius Selemiæ et Phassur filius Melchiæ sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens (Liber Ieremiae 38, 1)

  • et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas (Liber Ieremiae 39, 17)

  • lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)

  • et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)

  • tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina