Mosaico decorativo

Fundar 12207 Resultados para: Qui

  • Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat præpositus (Liber II Maccabaeorum 4, 27)

  • unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)

  • sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum jacere (Liber II Maccabaeorum 4, 41)

  • et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit (Liber II Maccabaeorum 4, 47)

  • cito ergo iniustam pœnam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 4, 48)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per æra equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas (Liber II Maccabaeorum 5, 2)

  • et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten (Liber II Maccabaeorum 5, 7)

  • et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus (Liber II Maccabaeorum 5, 9)

  • et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans (Liber II Maccabaeorum 5, 10)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina