Fundar 12207 Resultados para: Qui
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait (Liber II Maccabaeorum 3, 37)
nam ipse qui habet in cælis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere (Liber II Maccabaeorum 4, 9)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
et patrios quidem honores nihil habentes græcas glorias optimas arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 4, 15)
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex præsens esset (Liber II Maccabaeorum 4, 18)
misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
sed hæc oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremis (Liber II Maccabaeorum 4, 20)
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
et Jason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem (Liber II Maccabaeorum 4, 26)