Fundar 8616 Resultados para: Pó
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quæ erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis (Liber I Samuelis 6, 18)
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna (Liber I Samuelis 6, 19)
et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis (Liber I Samuelis 6, 20)
et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)
et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium (Liber I Samuelis 8, 3)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos (Liber I Samuelis 8, 7)
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem (Liber I Samuelis 8, 10)
et ait hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum (Liber I Samuelis 8, 11)
servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo (Liber I Samuelis 8, 16)