Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi (Liber I Samuelis 3, 6)

  • porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)

  • vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)

  • indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (Liber I Samuelis 3, 18)

  • egressus est namque Israël obviam Philisthim in prœlium et castrametatus est juxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec (Liber I Samuelis 4, 1)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat (Liber I Samuelis 4, 15)

  • respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)

  • in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)

  • Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina