Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et præcepi ut reponeres seorsum apud te (Liber I Samuelis 9, 23)

  • levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa (Liber I Samuelis 9, 24)

  • cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini (Liber I Samuelis 10, 3)

  • post hæc venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes (Liber I Samuelis 10, 5)

  • responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas (Liber I Samuelis 10, 12)

  • dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum ejus quo abistis qui responderunt quærere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem (Liber I Samuelis 10, 14)

  • et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)

  • et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi (Liber I Samuelis 10, 22)

  • cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)

  • et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex (Liber I Samuelis 10, 24)

  • locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)

  • filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina