Fundar 2318 Resultados para: Eli
dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem (Liber II Regum 8, 14)
reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 8, 23)
Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 1)
Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezraël nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit (Liber II Regum 9, 10)
et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est (Liber II Regum 9, 34)
cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (Liber II Regum 9, 35)
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)