Fundar 2318 Resultados para: Eli
et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius (Liber II Regum 13, 5)
et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)
reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)
dormivitque Joachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Joas filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 9)
reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël (Liber II Regum 13, 12)
Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)
et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas (Liber II Regum 13, 15)
dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)
et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus jace sagittam et jecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam (Liber II Regum 13, 17)
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno (Liber II Regum 13, 20)
quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos (Liber II Regum 13, 21)
porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)